Translate

domingo, 31 de maio de 2015

In Festo S. S. Trinitas




FESTO SANCTISSIMAE TRINITATIS

Deus, in adjutórium meum inténde.

Dómine, ad adjuvándum me festine.

Gratias tibi Deus, gratiastibi vers et una Trinitatis, una et summa Deitas, sancta et una unitas : benedicta sit sancta creatrix et gubernatrix omnium, sancta et individua Trinitas, nunc et semper et per sæcula sæcularum.

Benedictus sit Deus Pater unigenitusque Dei Filius, sanctus quoque Spiritus, quia fecit nobiscum misericordiam suam.

Oratio ecclesiæ

Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti famulis tuis in confessione veræ fidei æternæ Trinitatis gloriam agnoscere et in potentia majestatis adorare unitatem, quæsumus, ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis.

Custodiat me sempiterna Deitas, dirigat me inæstimimabilis bonitas, regat me potentia Patris, vivificet me sapientia Filii, illuminet me virtus Spiritus sancti.  Sit mihi ista invocatio salus et protectio, in nomine Patris + et Filii + et Spiritus +sancti. 

Amen.





BENEDICTUS Deus.
Benedictum Nomen Sanctum eius.
Benedictus Iesus Christus, verus Deus et verus homo.
Benedictum Nomen Iesu.
Benedictum Cor eius sacratissimum.
Benedictus Sanguis eius pretiosissimus.
Benedictus Iesus in sanctissimo altaris Sacramento.
Benedictus Sanctus Spiritus, Paraclitus.
Benedicta excelsa Mater Dei, Maria sanctissima.
Benedicta sancta eius et immaculata Conceptio.
Benedicta eius gloriosa Assumptio.
Benedictum nomen Mariae, Virginis et Matris.
Benedictus sanctus Ioseph, eius castissimus Sponsus.
Benedictus Deus in Angelis suis, et in Sanctis suis.
Amen. Amen.


Litaniae de Sanct Spiritu- usus privatus

Kyrie, eleison
R. Kyrie, eleison.
Christe, eleison
R. Christe, eleison.
Kyrie, eleison
R. Kyrie, eleison.

Spiritus sancte a Patre Filioque procedens,
R. Miserere nobis.

Spiritus Domini Deus Israel,
R. Miserere nobis.
Dominator hominum,
R. Miserere nobis.
Replens orbem terrarum,
R. Miserere nobis.
Habens omnem virtutem,
R. Miserere nobis.
Omnia bona operans, et omnia prospiciens,
R. Miserere nobis.
Ornans caelos, stabilis, et securus,
R. Miserere nobis.
Spiritus veritatis omnia suggerens, et distribuens,
R. Miserere nobis.
Spiritus sapientiae et intellectus,
R. Miserere nobis.
Spiritus consilii, fortitudinis, scientiae, et pietatis,
R. Miserere nobis.
Spiritus timoris Domini et prudentiae,
R. Miserere nobis.
Spiritus, quo inspirante locuti sunt sancti Dei homines,
R. Miserere nobis.
Quae ventura annuntians,
R. Miserere nobis.
Donum et promissio Patris,
R. Miserere nobis.
Spiritus sancte Paraclite arguens mundum,
R. Miserere nobis.
Spiritus, in quo daemonia eiiciuntur,
R. Miserere nobis.
Spiritus, ex quo renascimur,
R. Miserere nobis.
Spiritus, per quem caritas Dei diffusa est in cordibus nostris,
R. Miserere nobis.
Spiritus adoptionis filiorum Dei,
R. Miserere nobis.
Spiritus gratiae et misericordiae,
R. Miserere nobis.
Spiritus adiuvans infirmitatem nostram et reddens testimonium spiritui nostro, quod simus filii Dei,
R. Miserere nobis.
Spiritus suavis, benigne, super mel dulcis,
R. Miserere nobis.
Spiritus pignus hereditatis nostrae, deducens nos in terram rectam,
R. Miserere nobis.
Spiritus principalis, vivificans et confortans,
R. Miserere nobis.
Spiritus salutis, iudicii et gaudii,
R. Miserere nobis.
Spiritus fidei, pacis, et ardoris,
R. Miserere nobis.
Spiritus humilitatis, caritatis, et castitatis,
R. Miserere nobis.
Spiritus benignitatis, bonitatis, longanimitatis, ac mansuetudinis,
R. Miserere nobis.
Spiritus lenitatis, veritatis, unitatis ac consolationis,
R. Miserere nobis.
Spiritus compunctionis, promissionis, renovationis, ac sanctificationis,
R. Miserere nobis. Spirit of good conscience, promise, renewal, and sanctification,
R. Have mercy on us.
Spiritus vitae, patientiae, continentiae, ac modestiae,
R. Miserere nobis.
Spiritus omnium gratiarum,
R. Miserere nobis.
Propitius esto,
R. Parce nobis sancte Spiritus.
Propitius esto,
R. Exaudi nos sancte Spiritus. Be merciful,
A spiritu erroris,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
A spiritu immundo,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
A spiritu blasphemiae,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
Ab omni obstinatione et desperatione,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
Ab omni praesumptione et veritatis contradictione,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
Ab omni malitia, et prava consuetudine,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
Ab invidia fraternae caritatis,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
A finali impaenitentia,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per aeternam a Patre et Filio processionem tuam,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per invisibilem unctionem tuam,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per omnem gratiarum plenitudinem, qua Virginem Mariam semper possedisti,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per supereffluentem sanctitatis abyssum, qua conceptione Verbi Matrem Dei inundare fecisti,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per sanctam in baptismo Christi apparitionem tuam,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per salutarem super apostolos adventum tuum,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
Per ineffabilem bonitatem tuam, qua Ecclesiam gubernas, concilias Praesides, Martyres corroboras, Doctores illuminas, Religiones instituis,
R. Libera nos, Spiritus Dei vivi.
Peccatores,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut in spiritu ambulemus, et desideria carnis non adimpleamus,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut Te numquam contristemus,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut omnes Ecclesiasticos Ordines in sancta religione, et vero spiritu conservare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut cuncto populo Christiano cor unum et animam unam donare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut virtutem omnium complementum nobis donare digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Ut nos exaudire digneris,
R. Te rogamus, audi nos.
Spiritus Dei,
R. Te rogamus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. Effunde in nos Sanctum Spiritum.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. Emitte in nos promissum Patris Spiritum. Lamb of God, 
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
R. Da nobis spiritum bonum. (Lk 11:13).
V. Spiritus Domini replevit orbem terrarum:
R. Et hoc, quod continet omnia, scientiam habet vocis.

Oremus
Adsit nobis, quaesumus Domine, virtus Spiritus Sancti: quae et corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dominum nostrum Iesum Christum filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate eiusdem Spiritus Sancti, Deus, per omnia saecula saeculorum.

R. Amen.

Nenhum comentário:

Postar um comentário